«
Book of Jasher (1840)
Jas(1840)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
[No book] [2]Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
[No book] [3]Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
[No book] [4]et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
[No book] [5]et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
[No book] [6]At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
[No book] [7]in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
[No book] [8]Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
[No book] [9]Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
[No book] [10]Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
[No book] [11]Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
[No book] [12]et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
[No book] [13]rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
[No book] [14]Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
[No book] [15]Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
[No book] [16]Si quis habet aures audiendi, audiat.
[No book] [17]Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
[No book] [18]Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
[No book] [19]quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
[No book] [20]Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
[No book] [21]Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
[No book] [22]furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
[No book] [23]Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
[No book] [24]Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
[No book] [25]Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
[No book] [26]Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
[No book] [27]Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
[No book] [28]At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
[No book] [29]Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
[No book] [30]Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
[No book] [31]Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
[No book] [32]Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
[No book] [33]Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
[No book] [34]et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
[No book] [35]Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
[No book] [36]Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
[No book] [37]et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
See information...
Source: unbound.biola.edu
Top