[1]In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. [2]Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. [3]At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: [4]quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? [5]aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? [6]Dico autem vobis, quia templo major est hic. [7]Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: [8]dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. [9]Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. [10]Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. [11]Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? [12]Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. [13]Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. [14]Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. [15]Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: [16]et præcepit eis ne manifestum eum facerent. [17]Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [18]Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. [19]Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: [20]arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: [21]et in nomine ejus gentes sperabunt. [22]Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. [23]Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? [24]Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. [25]Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. [26]Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? [27]Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. [28]Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. [29]Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. [30]Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. [31]Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. [32]Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. [33]Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. [34]Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. [35]Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. [36]Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. [37]Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. [38]Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. [39]Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. [40]Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. [41]Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. [42]Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. [43]Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. [44]Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. [45]Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. [46]Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei. [47]Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. [48]At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? [49]Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. [50]Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top