[1]In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. [2]Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, [3]et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. [4]Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. [5]Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: [6]sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. [7]Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. [8]Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. [9]Qui habet aures audiendi, audiat. [10]Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? [11]Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. [12]Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. [13]Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. [14]Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. [15]Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. [16]Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. [17]Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. [18]Vos ergo audite parabolam seminantis. [19]Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. [20]Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: [21]non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. [22]Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. [23]Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. [24]Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: [25]cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. [26]Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. [27]Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? [28]Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? [29]Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. [30]Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. [31]Aliam parabolam proposuit eis dicens: Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: [32]quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. [33]Aliam parabolam locutus est eis: Similis est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. [34]Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: [35]ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. [36]Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. [37]Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. [38]Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. [39]Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. [40]Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. [41]Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: [42]et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. [43]Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. [44]Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. [45]Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. [46]Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. [47]Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. [48]Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. [49]Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, [50]et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. [51]Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. [52]Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. [53]Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. [54]Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? [55]Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? [56]et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? [57]Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. [58]Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top