[1]In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu:
[2]et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
[3]Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
[4]Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
[5]Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
[6]Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
[7]unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
[8]At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
[9]Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
[10]Misitque et decollavit Joannem in carcere.
[11]Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
[12]Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.
[13]Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
[14]Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
[15]Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
[16]Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
[17]Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
[18]Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
[19]Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
[20]Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
[21]Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
[22]Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
[23]Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
[24]navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
[25]Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
[26]Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
[27]Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
[28]Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
[29]At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
[30]Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
[31]Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
[32]Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
[33]Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
[34]Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
[35]Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
[36]et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
|