[1]Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: [2]Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. [3]Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: [4]Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. [5]Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: [6]et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. [7]Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: [8]Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. [9]Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. [10]Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. [11]Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. [12]Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? [13]At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. [14]Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. [15]Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. [16]At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? [17]Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? [18]Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: [19]de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: [20]hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. [21]Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. [22]Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. [23]Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. [24]Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. [25]At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. [26]Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. [27]At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. [28]Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. [29]Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. [30]Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, [31]ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. [32]Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. [33]Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? [34]Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. [35]Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. [36]Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. [37]Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. [38]Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. [39]Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top