[1]In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, [2]et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. [3]Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. [4]Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. [5]Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; [6]et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. [7]Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? [8]Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. [9]Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. [10]Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. [11]Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. [12]Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. [13]Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. [14]Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? [15]Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. [16]Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. [17]Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top