[1]Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
[2]Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
[3]Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
[4]Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
[5]Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
[6]et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
[7]Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
[8]Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
[9]et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
[10]Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
[11]Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
[12]Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:
[13]et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
[14]ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
[15]Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
[16]populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
[17]Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
[18]Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
[19]et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[20]At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
[21]Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
[22]Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
[23]Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
[24]Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
[25]et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
|