|
[1]Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. |
[No book] |
[2]Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
[No book] |
[3]Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. |
[No book] |
[4]Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. |
[No book] |
[5]Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, |
[No book] |
[6]et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
[No book] |
[7]Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. |
[No book] |
[8]Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, |
[No book] |
[9]et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. |
[No book] |
[10]Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
[No book] |
[11]Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. |
[No book] |
[12]Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: |
[No book] |
[13]et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: |
[No book] |
[14]ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: |
[No book] |
[15]Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: |
[No book] |
[16]populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. |
[No book] |
[17]Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. |
[No book] |
[18]Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), |
[No book] |
[19]et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. |
[No book] |
[20]At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. |
[No book] |
[21]Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. |
[No book] |
[22]Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. |
[No book] |
[23]Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. |
[No book] |
[24]Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: |
[No book] |
[25]et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. |
[No book] |