|
[1]Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. |
[No book] |
[2]Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
[No book] |
[3]Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: |
[No book] |
[4]ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
[No book] |
[5]Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
[No book] |
[6]Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
[No book] |
[7]Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. |
[No book] |
[8]Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. |
[No book] |
[9]Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. |
[No book] |
[10]Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. |
[No book] |
[11]Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, |
[No book] |
[12]et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
[No book] |
[13]Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. |
[No book] |
[14]Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. |
[No book] |
[15]Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. |
[No book] |
[16]Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. |
[No book] |
[17]Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, |
[No book] |
[18]ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
[No book] |
[19]Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. |
[No book] |
[20]Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. |
[No book] |
[21]Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. |
[No book] |
[22]Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. |
[No book] |
[23]Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? |
[No book] |
[24]Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. |
[No book] |
[25]Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? |
[No book] |
[26]Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? |
[No book] |
[27]Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? |
[No book] |
[28]Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. |
[No book] |
[29]Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
[No book] |
[30]Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? |
[No book] |
[31]Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? |
[No book] |
[32]hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. |
[No book] |
[33]Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. |
[No book] |
[34]Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. |
[No book] |