«
Westminster Leningrad Codex
WLC
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
[No book] [2]Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
[No book] [3]Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
[No book] [4]ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[No book] [5]Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
[No book] [6]Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[No book] [7]Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
[No book] [8]Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
[No book] [9]Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
[No book] [10]Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
[No book] [11]Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
[No book] [12]et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
[No book] [13]Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
[No book] [14]Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
[No book] [15]Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
[No book] [16]Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
[No book] [17]Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
[No book] [18]ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
[No book] [19]Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
[No book] [20]Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
[No book] [21]Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
[No book] [22]Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
[No book] [23]Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
[No book] [24]Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
[No book] [25]Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
[No book] [26]Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
[No book] [27]Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
[No book] [28]Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
[No book] [29]Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
[No book] [30]Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?
[No book] [31]Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
[No book] [32]hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
[No book] [33]Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
[No book] [34]Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
Source: unbound.biola.edu

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top