«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]וישב ישראל בשטים ויחל העם לזנות אל בנות מואב [1]Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
[2]ותקראן לעם לזבחי אלהיהן ויאכל העם וישתחוו לאלהיהן [2]quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
[3]ויצמד ישראל לבעל פעור ויחר אף יהוה בישראל [3]Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus,
[4]ויאמר יהוה אל משה קח את כל ראשי העם והוקע אותם ליהוה נגד השמש וישב חרון אף יהוה מישראל [4]ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
[5]ויאמר משה אל שפטי ישראל הרגו איש אנשיו הנצמדים לבעל פעור [5]Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
[6]והנה איש מבני ישראל בא ויקרב אל אחיו את המדינית לעיני משה ולעיני כל עדת בני ישראל והמה בכים פתח אהל מועד [6]Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
[7]וירא פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן ויקם מתוך העדה ויקח רמח בידו [7]Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
[8]ויבא אחר איש ישראל אל הקבה וידקר את שניהם־את איש ישראל ואת האשה אל קבתה ותעצר המגפה מעל בני ישראל [8]ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël:
[9]ויהיו המתים במגפה־ארבעה ועשרים אלף [9]et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
[10]וידבר יהוה אל משה לאמר [10]Dixitque Dominus ad Moysen:
[11]פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן השיב את חמתי מעל בני ישראל בקנאו את קנאתי בתוכם ולא כליתי את בני ישראל בקנאתי [11]Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
[12]לכן אמר הנני נתן לו את בריתי שלום [12]Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
[13]והיתה לו ולזרעו אחריו ברית כהנת עולם־תחת אשר קנא לאלהיו ויכפר על בני ישראל [13]et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
[14]ושם איש ישראל המכה אשר הכה את המדינית־זמרי בן סלוא נשיא בית אב לשמעני [14]Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
[15]ושם האשה המכה המדינית כזבי בת צור ראש אמות בית אב במדין הוא [15]Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
[16]וידבר יהוה אל משה לאמר [16]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[17]צרור את המדינים והכיתם אותם [17]Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos:
[18]כי צררים הם לכם בנכליהם אשר נכלו לכם על דבר פעור ועל דבר כזבי בת נשיא מדין אחתם המכה ביום המגפה על דבר פעור [18]quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top