|
[No book] |
[1]Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. |
[No book] |
[2]Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: |
[No book] |
[3]et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, |
[No book] |
[4]unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: |
[No book] |
[5]et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, |
[No book] |
[6]præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. |
[No book] |
[7]Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. |
[No book] |
[8]Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: |
[No book] |
[9]et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, |
[No book] |
[10]decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: |
[No book] |
[11]et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. |
[No book] |
[12]Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. |
[No book] |
[13]Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[14]et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, |
[No book] |
[15]et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: |
[No book] |
[16]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. |
[No book] |
[17]In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[18]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[19]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. |
[No book] |
[20]Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[21]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[22]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. |
[No book] |
[23]Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[24]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[25]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
[No book] |
[26]Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[27]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[28]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
[No book] |
[29]Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[30]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[31]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
[No book] |
[32]Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: |
[No book] |
[33]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[34]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
[No book] |
[35]Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, |
[No book] |
[36]offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: |
[No book] |
[37]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: |
[No book] |
[38]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
[No book] |
[39]Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. |