[1]Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
[2]Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
[3]et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
[4]unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
[5]et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
[6]præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
[7]Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
[8]Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
[9]et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
[10]decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
[11]et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
[12]Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
[13]Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[14]et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
[15]et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:
[16]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
[17]In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[18]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[19]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
[20]Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[21]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[22]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
[23]Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[24]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[25]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[26]Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[27]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[28]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[29]Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[30]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[31]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[32]Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
[33]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[34]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[35]Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
[36]offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
[37]sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
[38]et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[39]Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
|