[1]Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
[2]Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
[3]Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
[4]Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
[5]quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
[6]Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
[7]Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:
[8]quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
[9]Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
[10]Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
[11]Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
[12]si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
[13]Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
[14]Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
[15]Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
[16]Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
[17]Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
|