[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2]Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
[3]Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
[4]Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
[5]Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:
[6]quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
[7]Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
[8]et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
[9]Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:
[10]tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
[11]Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
[12]et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
[13]Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
[14]Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
[15]ait: Cur feminas reservastis?
[16]nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?
[17]ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate:
[18]puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:
[19]et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
[20]Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
[21]Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
[22]aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
[23]et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:
[24]et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
[25]Dixit quoque Dominus ad Moysen:
[26]Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:
[27]dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
[28]Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
[29]et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
[30]Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
[31]Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
[32]Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
[33]boum septuaginta duo millia,
[34]asinorum sexaginta millia et mille:
[35]animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
[36]Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ:
[37]e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque:
[38]et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:
[39]de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
[40]de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
[41]Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
[42]ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.
[43]De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
[44]et de bobus triginta sex millibus,
[45]et de asinis triginta millibus quingentis,
[46]et de hominibus sedecim millibus,
[47]tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
[48]Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:
[49]Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.
[50]Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
[51]Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
[52]pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
[53]Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
[54]Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
|