«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [No book]
[2]Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. [No book]
[3]Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. [No book]
[4]Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. [No book]
[5]Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: [No book]
[6]quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. [No book]
[7]Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, [No book]
[8]et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. [No book]
[9]Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: [No book]
[10]tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. [No book]
[11]Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, [No book]
[12]et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. [No book]
[13]Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. [No book]
[14]Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, [No book]
[15]ait: Cur feminas reservastis? [No book]
[16]nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? [No book]
[17]ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: [No book]
[18]puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis: [No book]
[19]et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. [No book]
[20]Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. [No book]
[21]Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: [No book]
[22]aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, [No book]
[23]et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: [No book]
[24]et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. [No book]
[25]Dixit quoque Dominus ad Moysen: [No book]
[26]Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: [No book]
[27]dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. [No book]
[28]Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, [No book]
[29]et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. [No book]
[30]Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. [No book]
[31]Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. [No book]
[32]Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, [No book]
[33]boum septuaginta duo millia, [No book]
[34]asinorum sexaginta millia et mille: [No book]
[35]animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. [No book]
[36]Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: [No book]
[37]e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: [No book]
[38]et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: [No book]
[39]de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: [No book]
[40]de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. [No book]
[41]Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, [No book]
[42]ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. [No book]
[43]De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, [No book]
[44]et de bobus triginta sex millibus, [No book]
[45]et de asinis triginta millibus quingentis, [No book]
[46]et de hominibus sedecim millibus, [No book]
[47]tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. [No book]
[48]Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: [No book]
[49]Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. [No book]
[50]Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. [No book]
[51]Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, [No book]
[52]pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. [No book]
[53]Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. [No book]
[54]Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top