«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Reconstruction of Beza's Greek Textus-Receptus NT (1598)
Beza GNT
[1]Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: [No book]
[2]Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis [No book]
[3]urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: [No book]
[4]quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. [No book]
[5]Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. [No book]
[6]De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, [No book]
[7]id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. [No book]
[8]Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. [No book]
[9]Ait Dominus ad Moysen: [No book]
[10]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, [No book]
[11]decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: [No book]
[12]in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. [No book]
[13]De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur, [No book]
[14]tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, [No book]
[15]tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. [No book]
[16]Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. [No book]
[17]Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. [No book]
[18]Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. [No book]
[19]Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. [No book]
[20]Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: [No book]
[21]aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. [No book]
[22]Quod si fortuitu, et absque odio [No book]
[23]et inimicitiis quidquam horum fecerit, [No book]
[24]et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata: [No book]
[25]liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. [No book]
[26]Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, [No book]
[27]fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. [No book]
[28]Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. [No book]
[29]Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. [No book]
[30]Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. [No book]
[31]Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. [No book]
[32]Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, [No book]
[33]ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. [No book]
[34]Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Theodore Beza (1519–1605)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top