|
[1]Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, |
[No book] |
[2]et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. |
[No book] |
[3]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
[No book] |
[4]Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
[No book] |
[5]audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: |
[No book] |
[6]ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. |
[No book] |
[7]Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. |
[No book] |
[8]Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: |
[No book] |
[9]propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: |
[No book] |
[10]obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, |
[No book] |
[11]qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, |
[No book] |
[12]quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: |
[No book] |
[13]quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: |
[No book] |
[14]sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. |
[No book] |
[15]Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: |
[No book] |
[16]jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? |
[No book] |
[17]Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: |
[No book] |
[18]si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. |
[No book] |
[19]Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: |
[No book] |
[20]ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. |
[No book] |
[21]Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. |
[No book] |
[22]Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. |
[No book] |
[23]Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, |
[No book] |
[24]Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. |
[No book] |
[25]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |
[No book] |