«
Westminster Leningrad Codex
WLC
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
[No book] [2]Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
[No book] [3]Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
[No book] [4]Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
[No book] [5]Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
[No book] [6]Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
[No book] [7]Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
[No book] [8]De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
[No book] [9]Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
[No book] [10]Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.
[No book] [11]Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
[No book] [12]Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
[No book] [13]Omnia possum in eo qui me confortat.
[No book] [14]Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
[No book] [15]Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
[No book] [16]quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
[No book] [17]Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
[No book] [18]Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
[No book] [19]Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
[No book] [20]Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[No book] [21]Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
[No book] [22]Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
[No book] [23]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Source: unbound.biola.edu

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top