«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]לאדם מערכי־לב ומיהוה מענה לשון [1]Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
[2]כל־דרכי־איש זך בעיניו ותכן רוחות יהוה [2]Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
[3]גל אל־יהוה מעשיך ויכנו מחשבתיך [3]Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
[4]כל פעל יהוה למענהו וגם־רשע ליום רעה [4]Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
[5]תועבת יהוה כל־גבה־לב יד ליד לא ינקה [5]Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
[6]בחסד ואמת יכפר עון וביראת יהוה סור מרע [6]Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
[7]ברצות יהוה דרכי־איש גם־אויביו ישלם אתו [7]Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
[8]טוב־מעט בצדקה מרב תבואות בלא משפט [8]Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
[9]לב אדם יחשב דרכו ויהוה יכין צעדו [9]Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
[10]קסם על־שפתי־מלך במשפט לא ימעל־פיו [10]Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
[11]פלס ומאזני משפט־ליהוה מעשהו כל־אבני־כיס [11]Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
[12]תועבת מלכים עשות רשע כי בצדקה יכון כסא [12]Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
[13]רצון מלכים שפתי־צדק ודבר ישרים יאהב [13]Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
[14]חמת־מלך מלאכי־מות ואיש חכם יכפרנה [14]Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
[15]באור־פני־מלך חיים ורצונו כעב מלקוש [15]In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
[16]קנה־חכמה־מה־טוב מחרוץ וקנות בינה נבחר מכסף [16]Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
[17]מסלת ישרים סור מרע שמר נפשו נצר דרכו [17]Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
[18]לפני־שבר גאון ולפני כשלון גבה רוח [18]Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
[19]טוב שפל־רוח את־עניים [Q: ענוים] מחלק שלל את־גאים [19]Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
[20]משכיל על־דבר ימצא־טוב ובוטח ביהוה אשריו [20]Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
[21]לחכם־לב יקרא נבון ומתק שפתים יסיף לקח [21]Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
[22]מקור חיים שכל בעליו ומוסר אולים אולת [22]Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.
[23]לב חכם ישכיל פיהו ועל־שפתיו יסיף לקח [23]Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
[24]צוף־דבש אמרי־נעם מתוק לנפש ומרפא לעצם [24]Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium.
[25]יש דרך ישר לפני־איש ואחריתה דרכי־מות [25]Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
[26]נפש עמל עמלה לו כי־אכף עליו פיהו [26]Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
[27]איש בליעל כרה רעה ועל־שפתיו [Q: שפתו] כאש צרבת [27]Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
[28]איש תהפכות ישלח מדון ונרגן מפריד אלוף [28]Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
[29]איש חמס יפתה רעהו והוליכו בדרך לא־טוב [29]Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
[30]עצה עיניו לחשב תהפכות קרץ שפתיו כלה רעה [30]Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
[31]עטרת תפארת שיבה בדרך צדקה תמצא [31]Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
[32]טוב ארך אפים מגבור ומשל ברוחו מלכד עיר [32]Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
[33]בחיק יוטל את־הגורל ומיהוה כל־משפטו [33]Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top