«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Biblical Antiquities of Philo (1917)
Philo
[1]Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. [No book]
[2]Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. [No book]
[3]Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. [No book]
[4]Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. [No book]
[5]Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. [No book]
[6]Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. [No book]
[7]Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit; [No book]
[8]qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. [No book]
[9]Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. [No book]
[10]Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. [No book]
[11]Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. [No book]
[12]Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. [No book]
[13]Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. [No book]
[14]Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. [No book]
[15]Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. [No book]
[16]Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. [No book]
[17]Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. [No book]
[18]Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. [No book]
[19]Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. [No book]
[20]Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. [No book]
[21]Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. [No book]
[22]Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. [No book]
[23]Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. [No book]
[24]Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. [No book]
[25]Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. [No book]
[26]Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. [No book]
[27]Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. [No book]
[28]Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. [No book]
[29]Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Philo
Translation: M. R. James (1917)
Source: www.sacred-texts.com

See information...
Top