[1]Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
[2]Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
[3]Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
[4]Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
[5]Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
[6]Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
[7]Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
[8]Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
[9]Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
[10]Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
[11]Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
[12]Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
[13]Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
[14]sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
[15]ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
[16]qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:
[17]Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
[18]Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
|