[1]Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. [2]Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; [3]qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; [4]qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; [5]qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ juventus tua. [6]Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. [7]Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas. [8]Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors. [9]Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. [10]Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. [11]Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; [12]quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. [13]Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. [14]Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. [15]Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: [16]quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum. [17]Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, [18]his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. [19]Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. [20]Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. [21]Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. [22]Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top