|
[1]In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. |
[No book] |
[2]Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. |
[No book] |
[3]Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. |
[No book] |
[4]Tu autem in sancto habitas, laus Israël. |
[No book] |
[5]In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. |
[No book] |
[6]Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. |
[No book] |
[7]Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. |
[No book] |
[8]Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. |
[No book] |
[9]Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. |
[No book] |
[10]Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. |
[No book] |
[11]In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu; |
[No book] |
[12]ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. |
[No book] |
[13]Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. |
[No book] |
[14]Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. |
[No book] |
[15]Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. |
[No book] |
[16]Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. |
[No book] |
[17]Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, |
[No book] |
[18]dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. |
[No book] |
[19]Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. |
[No book] |
[20]Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. |
[No book] |
[21]Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. |
[No book] |
[22]Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. |
[No book] |
[23]Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. |
[No book] |
[24]Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. |
[No book] |
[25]Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me. |
[No book] |
[26]Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. |
[No book] |
[27]Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in sæculum sæculi. |
[No book] |
[28]Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium; |
[No book] |
[29]quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. |
[No book] |
[30]Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. |
[No book] |
[31]Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. |
[No book] |
[32]Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. |
[No book] |