[1]Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. [2]Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. [3]Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. [4]Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. [5]Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. [6]Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. [7]Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. [8]Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. [9]Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. [10]Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. [11]Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. [12]Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. [13]De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. [14]De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: [15]qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. [16]Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. [17]Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. [18]Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus. [19]Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. [20]Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. [21]Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. [22]Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top