[1]Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.[2]Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.[3]Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.[4]Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.[5]Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.[6]Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.[7]Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.[8]Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.[9]Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.[10]Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.[11]Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.