|
[1]In finem. Servo Domini ipsi David. |
[No book] |
[2]Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. |
[No book] |
[3]Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. |
[No book] |
[4]Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. |
[No book] |
[5]Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. |
[No book] |
[6]Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. |
[No book] |
[7]Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, |
[No book] |
[8]quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. |
[No book] |
[9]Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; |
[No book] |
[10]quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. |
[No book] |
[11]Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. |
[No book] |
[12]Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. |
[No book] |
[13]Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. |
[No book] |