«
Peshitta NT (Etheridge, 1849)
PesNT(Eth)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
[No book] [2]Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea !
[No book] [3]In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
[No book] [4]Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
[No book] [5]Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
[No book] [6]Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
[No book] [7]Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
[No book] [8]Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
[No book] [9]Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
[No book] [10]Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
[No book] [11]tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt.
[No book] [12]Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Translation: J. W. Etheridge (1849)
Source: studybible.info
Source: unbound.biola.edu
Top