«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Cornelius Tacitus
Tacitus
[1]Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. [No book]
[2]Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! [No book]
[3]In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. [No book]
[4]Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. [No book]
[5]Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas. [No book]
[6]Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. [No book]
[7]Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. [No book]
[8]Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. [No book]
[9]Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. [No book]
[10]Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; [No book]
[11]tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt. [No book]
[12]Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top