[1]Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
[2]Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei;
[3]quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
[4]Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
[5]In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
[6]Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
[7]Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
[8]Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
[9]Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
[10]Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
[11]Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
[12]Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
[13]Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;
[14]et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
[15]Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
[16]Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
[17]donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
[18]Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
[19]Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
[20]Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
[21]Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
[22]et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi;
[23]ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
[24]Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
[25]Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
[26]Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
[27]Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
[28]Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
|