[1]Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? [2]Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. [3]Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto ! [4]Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa; [5]et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus [6]exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. [7]Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. [8]Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. [9]Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. [10]Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? [11]Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? [12]Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ. [13]Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. [14]Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum. [15]Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. [16]Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. [17]Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea. [18]Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. [19]Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. [20]Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. [21]Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. [22]Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. [23]Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top