|
[1]Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! |
[No book] |
[2]Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; |
[No book] |
[3]quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. |
[No book] |
[4]Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. |
[No book] |
[5]In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. |
[No book] |
[6]Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. |
[No book] |
[7]Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. |
[No book] |
[8]Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. |
[No book] |
[9]Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. |
[No book] |
[10]Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. |
[No book] |
[11]Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? |
[No book] |
[12]Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias. |
[No book] |
[13]Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; |
[No book] |
[14]et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. |
[No book] |
[15]Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. |
[No book] |
[16]Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: |
[No book] |
[17]donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. |
[No book] |
[18]Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. |
[No book] |
[19]Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. |
[No book] |
[20]Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. |
[No book] |
[21]Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; |
[No book] |
[22]et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi; |
[No book] |
[23]ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. |
[No book] |
[24]Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. |
[No book] |
[25]Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? |
[No book] |
[26]Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. |
[No book] |
[27]Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. |
[No book] |
[28]Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. |
[No book] |