[1]Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; [2]præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: [3]quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos; [4]quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; [5]quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. [6]Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos; [7]quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. [8]Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [9]sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. [10]Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde. [11]Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top