«
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]וחזית והא אמרא קאמ על טורא דצהיונ ועמה מאא וארבעינ וארבעא אלפינ דאית עליהונ שׁמה ושׁמא דאבוהי כתיב על בית עיניהונ [1]Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
[2]ושׁמעת קלא מנ שׁמיא איכ קלא דמיא סגיאא ואיכ קלא דרעמא רבא קלא אינא דשׁמעת איכ קיתרודא דנקשׁ בקיתרוהי [2]Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis.
[3]ומשׁבחינ איכ תשׁבוחתא חדתא קדמ כורסיא וקדמ ארבע חיונ וקדמ קשׁישׁא ולא אנשׁ אתמצי למאלפה לתשׁבוחתא אלא אנ מאא וארבעינ וארבעא אלפינ זביני מנ ארעא [3]Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
[4]הלינ אנונ אילינ דעמ נשׁא לא אתטושׁו בתולא גיר איתיהונ הלינ דנקפוהי לאמרא כל כר דנאזל הלינ אזדבנו מנ אנשׁא רשׁיתא לאלהא ולאמרא [4]Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:
[5]דבפומהונ לא אשׁתכחת דגלותא דלא מומ גיר אנונ [5]et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
[6]וחזית אחרנא מלאכא דפרח מצעת שׁמיא ואית לה עלוהי סברתא דלעלמ למסברו על יתבי ארעא ועל כל עמ ואמונ ושׁרבנ ולשׁנ [6]Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:
[7]למאמר בקלא רבא דחלו מנ אלהא והבו לה תשׁבוחתא מטל דאתת שׁעתא דדינה וסגודו לדעבד שׁמיא וארעא וימא ועינתא דמיא [7]dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.
[8]ואחרנא דתרינ נקיפ הוא לה ואמר נפלת נפלת בביל רבתא אידא דמנ חמתא דזניותה אשׁקית לכלהונ עממא [8]Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.
[9]ואחרנא מלאכא דתלתא נקפ להונ למאמר בקלא רבא אינא דסגד לחיותא ולצלמה ושׁקל רושׁמה בית עינוהי [9]Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua:
[10]אפ הו נשׁתא מנ חמרא דחמתה דמריא דמזיג דלא חלטא בכסא דרוגזה ונשׁתנק בנורא וכבריתא קדמ מלאכא קדישׁא וקדמ אמרא [10]et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:
[11]ותננא דתשׁניקהונ לעלמ עלמינ נסק ולית להונ נפאשׁא איממא ולליא אילינ דסגדינ לחיותא ולצלמה ולמנ דשׁקל רושׁמא דשׁמה [11]et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
[12]הרכא איתיה מסיברנותא דקדישׁא אילינ דנטרו פוקדנוהי דאלהא והימנותה דישׁוע [12]Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
[13]ושׁמעת קלא מנ שׁמיא דאמר כתוב טוביהונ למיתא אילינ דענדו במרנ מנ השׁא אינ אמר רוחא מטל דנתתניחונ מנ עמליהונ [13]Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
[14]והא עננא חורתא ועל עננא יתב דמותא דברנשׁא ואית לה על רשׁה כלילא דדהבא ועל אידה מגלתא חריפתא [14]Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
[15]ואחרנא מלאכא נפק מנ היכלא וקעא בקלא רבא לדיתב על עננא שׁדר מגלתכ וחצוד מטל דאתת שׁעתא למחצד [15]Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
[16]וארמי הו דיתב על עננא מגלתה על ארעא ואתחצדת ארעא [16]Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
[17]ואחרנא מלאכא נפק מנ היכלא דבשׁמיא ועלוהי אית מגלתא חריפתא [17]Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
[18]ואחרנא מלאכא נפק מנ מדבחא דאית לה שׁולטנא על נורא וקעא בקלא רבא לדאית לה מגלתא חריפתא שׁדר אנת מגלתכ חריפתא וקטופ לסגולא דכרמה דארעא מטל דרבי ענבוהי [18]Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus.
[19]וארמי מלאכא מגלתה על ארעא וקטפ לכרמה דארעא וארמי במעצרתא רבתא דחמתה דאלהא [19]Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
[20]ואתתדישׁת מעצרתא לבר מנ מדינתא ונפק דמא מנ מעצרתא עדמא לפגודא דרכשׁא על אלפ ומאתינ אסטדונ [20]et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Source: unbound.biola.edu
Top