«
Biblia Hebraica Stuttgartensia (1977)
BHS
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
[No book] [2]Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
[No book] [3]Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
[No book] [4]et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
[No book] [5]Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
[No book] [6]Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
[No book] [7]quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
[No book] [8]Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
[No book] [9]Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
[No book] [10]Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
[No book] [11]Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
[No book] [12]Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
[No book] [13]Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
[No book] [14]Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
[No book] [15]Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
[No book] [16]Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
[No book] [17]Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
[No book] [18]Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
[No book] [19]Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
[No book] [20]Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
[No book] [21]quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
[No book] [22]Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
[No book] [23]Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
[No book] [24]Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
[No book] [25]Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
[No book] [26]Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
[No book] [27]Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
[No book] [28]Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
[No book] [29]Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
[No book] [30]Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
[No book] [31]Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
[No book] [32]Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
[No book] [33]Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
[No book] [34]quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
[No book] [35]Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
[No book] [36](Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
[No book] [37]Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
[No book] [38]Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
[No book] [39]neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Source: unbound.biola.edu

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top