«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Fragments of Papias
Papias
[1]Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. [No book]
[2]Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. [No book]
[3]Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. [No book]
[4]Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. [No book]
[5]Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: [No book]
[6]et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. [No book]
[7]Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: [No book]
[8]sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: [No book]
[9]et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. [No book]
[10]Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. [No book]
[11]Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. [No book]
[12]Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. [No book]
[13]Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. [No book]
[14]Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. [No book]
[15]Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. [No book]
[16]Super scutum potentis et super lanceam [No book]
[17]adversus inimicum tuum pugnabit. [No book]
[18]Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. [No book]
[19]Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. [No book]
[20]Repromissorem fugit peccator et immundus. [No book]
[21]Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. [No book]
[22]Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. [No book]
[23]Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. [No book]
[24]Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. [No book]
[25]Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. [No book]
[26]Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. [No book]
[27]Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. [No book]
[28]Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. [No book]
[29]Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. [No book]
[30]Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. [No book]
[31]Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: [No book]
[32]transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. [No book]
[33]Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. [No book]
[34]Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top