[1]Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
[2]Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
[3]a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
[4]ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio:
[5]et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
[6]Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
[7]Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
[8]cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
[9]Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
[10]super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.
[11]Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
[12]Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
[13]Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
[14]In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent.
[15]Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
[16]Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
[17]Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
[18]Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
[19]Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur.
[20]Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.
[21]Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis.
[22]Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes.
[23]Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
[24]Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
[25]Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
[26]Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
[27]Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium.
[28]Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
[29]Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
[30]Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
[31]vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
[32]In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
|