[1]O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: [2]viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! [3]O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, [4]defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! [5]Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. [6]Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: [7]non est enim in inferno accusatio vitæ. [8]Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. [9]Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. [10]De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. [11] vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! [12]Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. [13]Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. [14]Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. [15]Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. [16]Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. [17]Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? [18]Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. [19]Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: [20]non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. [21]Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: [22]a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: [23]a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: [24]de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: [25]a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. [26]Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. [27]Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. [28]Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top