[1]SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
[2]fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
[3]CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
[4]SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
[5]Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
[6]Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
[7]SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
[8]Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
[9]Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
[10]Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
[11]SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
[12]Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
[13]Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
[14]SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
[15]SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
[16]Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
|