[1]Ego flos campi, et lilium convallium.
[2]SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
[3]SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
[4]Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
[5]Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
[6]Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
[7]SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
[8]SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
[9]Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
[10]En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
[11]jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.
[12]Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
[13]ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
[14]columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
[15]SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
[16]Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
[17]donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
|