«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Wycliffe's English Translation (1388)
Wyc
   
Tobit
Tob
1
[1]Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) [No book]
[2]cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, [No book]
[3]ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. [No book]
[4]Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. [No book]
[5]Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. [No book]
[6]Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, [No book]
[7]ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. [No book]
[8]Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. [No book]
[9]Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, [No book]
[10]quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. [No book]
[11]Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua [No book]
[12](cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. [No book]
[13]Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, [No book]
[14]et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. [No book]
[15]Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. [No book]
[16]Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: [No book]
[17]et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. [No book]
[18]Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo: [No book]
[19]Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: [No book]
[20]esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. [No book]
[21]Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. [No book]
[22]At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. [No book]
[23]Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. [No book]
[24]Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, [No book]
[25]et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: John Wycliffe (1328 – 1384)
Top