«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta OT
PesOT
[1]Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, [No book]
[2]et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. [No book]
[3]Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. [No book]
[4]Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. [No book]
[5]Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. [No book]
[6]Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim, [No book]
[7]quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. [No book]
[8]Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. [No book]
[9]Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. [No book]
[10]Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. [No book]
[11]In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. [No book]
[12]Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. [No book]
[13]Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, [No book]
[14]et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. [No book]
[15]Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant. [No book]
[16]Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. [No book]
[17]Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem; [No book]
[18]transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. [No book]
[19]Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum; [No book]
[20]et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: [No book]
[21]quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top