[1]Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
[2]et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant.
[3]Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
[4]Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
[5]Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
[6]Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
[7]Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
[8]Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
[9]Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
[10]Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
[11]Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
[12]Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
[13]De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
[14]Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
[15]omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
[16]gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
[17]Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
[18]Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
[19]Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
[20]Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
[21]Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
[22]Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
[23]Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
[24]In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
[25]His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit; erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
|