«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Works of Flavius Josephus
Josephus
[1]Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. [No book]
[2]Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, [No book]
[3]et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace; [No book]
[4]et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. [No book]
[5]In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. [No book]
[6]Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. [No book]
[7]Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. [No book]
[8]Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. [No book]
[9]Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. [No book]
[10]Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. [No book]
[11]Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. [No book]
[12]Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. [No book]
[13]Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum; [No book]
[14]et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. [No book]
[15]Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. [No book]
[16]Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. [No book]
[17]Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. [No book]
[18]Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. [No book]
[19]Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Flavius Josephus
Translation: William Whiston, L.A. (1737)

See information...
Top