«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Reconstruction of Eberhard Nestle's Greek NT (1904)
Nestle
[1]Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. [No book]
[2]Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. [No book]
[3]Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. [No book]
[4]Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; [No book]
[5]quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. [No book]
[6]Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. [No book]
[7]Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. [No book]
[8]Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. [No book]
[9]Fortioribus autem fortior instat cruciatio. [No book]
[10]Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. [No book]
[11]Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. [No book]
[12]Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. [No book]
[13]Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. [No book]
[14]Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. [No book]
[15]Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. [No book]
[16]Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. [No book]
[17]Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. [No book]
[18]Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. [No book]
[19]Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; [No book]
[20]incorruptio autem facit esse proximum Deo. [No book]
[21]Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. [No book]
[22]Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: [No book]
[23]diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. [No book]
[24]Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. [No book]
[25]Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. [No book]
[26]Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. [No book]
[27]Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Eberhard Nestle (1851–1913)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top