|
[1]Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro, |
[No book] |
[2]decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. |
[No book] |
[3]Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. |
[No book] |
[4]In involumentis nutritus sum, et curis magnis: |
[No book] |
[5]nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. |
[No book] |
[6]Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. |
[No book] |
[7]Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ; |
[No book] |
[8]et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. |
[No book] |
[9]Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. |
[No book] |
[10]Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. |
[No book] |
[11]Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; |
[No book] |
[12]et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. |
[No book] |
[13]Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. |
[No book] |
[14]Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. |
[No book] |
[15]Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. |
[No book] |
[16]In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. |
[No book] |
[17]Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, |
[No book] |
[18]initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, |
[No book] |
[19]anni cursus, et stellarum dispositiones, |
[No book] |
[20]naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. |
[No book] |
[21]Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. |
[No book] |
[22]Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, |
[No book] |
[23]humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. |
[No book] |
[24]Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. |
[No book] |
[25]Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit; |
[No book] |
[26]candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. |
[No book] |
[27]Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. |
[No book] |
[28]Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. |
[No book] |
[29]Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. |
[No book] |
[30]Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia. |
[No book] |