|
[1]Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. |
[No book] |
[2]Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. |
[No book] |
[3]Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus: |
[No book] |
[4]et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. |
[No book] |
[5]Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. |
[No book] |
[6]O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. |
[No book] |
[7]O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis: |
[No book] |
[8]quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: |
[No book] |
[9]quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. |
[No book] |
[10]Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. |
[No book] |
[11]Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. |
[No book] |
[12]Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. |
[No book] |
[13]Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. |
[No book] |