«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. [No book]
[2]Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne? [No book]
[3]Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. [No book]
[4]Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. [No book]
[5]Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. [No book]
[6]Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: [No book]
[7]Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. [No book]
[8]Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. [No book]
[9]Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. [No book]
[10]In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top