[1]Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:
[2]dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
[3]Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.
[4]Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Jesum.
[5]His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
[6]Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
[7]Erant autem omnes viri fere duodecim.
[8]Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
[9]Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
[10]Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
[11]Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
[12]ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
[13]Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
[14]Erant autem quidam Judæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
[15]Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
[16]Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
[17]Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
[18]Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
[19]Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
[20]Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
[21]His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
[22]Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
[23]Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
[24]Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
[25]quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
[26]et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
[27]Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit.
[28]His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
[29]Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
[30]Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
[31]Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
[32]alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
[33]De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
[34]Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
[35]Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis?
[36]Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
[37]Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
[38]Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
[39]Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
[40]Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
|