[1]Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. [2]Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: [3]ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. [4]Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. [5]Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: [6]nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. [7]Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. [8]Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. [9]Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. [10]Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. [11]Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. [12]Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. [13]Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. [14]Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. [15]Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. [16]Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. [17]A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. [18]Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, [19]serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: [20]quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, [21]testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. [22]Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: [23]nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. [24]Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. [25]Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. [26]Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. [27]Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. [28]Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. [29]Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. [30]Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. [31]Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. [32]Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. [33]Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut [34]ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. [35]Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. [36]Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. [37]Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, [38]dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top